utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610451

Charter 05610451
Charter Number: 05610451
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Iohannes filius Willelmi de Cok dat Willelmo filio Willelmi de Redburn illum sellionem quem Willelmus Longus quondam tenuit in excambium pro uno sellione [O]mnibus hominibus has litteras visuris vel audituris Iohannes filius Willelmi de Cokerint salutem Noverit universitas vestra me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Willelmo filio Willelmi de Redburna et heredibus suis unum sellionem terre arabilis cum pertinentiis in Cokerint ex orientali parte eiusdem ville iacentem inter terras suas ex utraque parte et abuttat versus north super Gocelingate quem quidem sellionem Willelmus Longus quondam tenuit in excambio pro uno sellione ex eadem parte dicte ville iacente inter terram meam ex orientali parte et terram monialium de Alvingh ex occidentali parte et abuttat versus north super Toftsic tenendum et habendum sibi et heredibus suis de me et de heredibus meis libere et quiete integre bene et in pace Et ego Iohannes et heredes mei warantizabimus predicto Willelmo et heredibus suis totum predictum sellionem cum pertinentiis sicut prenominatum est et de omnibus pro predicto excambio contra omnes homines inperpetuum adquietabimus Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter