utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610452

Charter
Charter Number: 05610452
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Iohannes filius Willelmi de Cok dat nobis quatuor selliones terre arabilis in excambium pro quinque sellionibus terre simul iacentibus in Neuland [C]unctis Cristi fidelibus hoc scriptum visuris vel audituris Iohannes filius Willelmi de Cokerint salutem Noveritis me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse priori et conventui de Alvingh quatuor selliones terre quorum unus sellio iacet inter terram dicti conventus et terram dicti Iohannis filii Willelmi ex australi parte et terram Laurentii de Grimolby ex aquilonali parte cuius orientale capud abuttat super fossam de Neuland versus orientem et occidentale capud super fossam de Neuland versus occidentem et unus sellio iacet in australi parte de Neuland inter terram quam Hugo filius Osberti aliquando tenuit et terram quam Radulphus de Saleby aliquando tenuit cuius orientale capud buttat super fossam de Neuland versus orientem et occidentale capud super fossam de Neuland versus occidentem Et duo selliones iacent in territorio de Cokerint ex occidentali parte dicte ville ad Dalehorshund inter terram domine Nicholae de sancta Maria ex aquilonali parte et terram eiusdem feodi ex australi parte et abuttant versus orientem super terram quam Rogerus Burre aliquando tenuit et versus occidentem super croftum conventus de Parco Lude in excambium pro quinque sellionibus terre simul iacentibus in Neuland quorum capita orientalia abuttant super terram Iohannis le Vavasur et terram Laurentii de Grimolby et capita occidentalia super fossam de Neuland Et ego Iohannes et heredes mei predictos quatuor selliones predictis priori et conventui warantizabimus et defendemus et de omnibus erga omnes homines adquietabimus In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter