utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610453

Charter
Charter Number: 05610453
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Surrender
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Petrus de Yreford dimittit et confirmat nobis in feodi firmam unum toftum et totam terram quam Pygotus de Cok tenuit de feodo Willelmi de Frist [O]mnibus sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris Petrus de Yreford et Gunnilda uxor eius salutem Noveritis nos utriusque assensu dimisse et hac carta nostra confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingh unum toftum et totam terram cum pertinentiis quam Pygotus de Cokerint tenuit de feodo Willelmi de Fristona videlicet unam bovatam terre et unum toftum cum pertinentiis in territorio de Cokerint ut predictus conventus toftum predictum et totam terram predictam cum omnibus pertinentiis suis habeat et teneat in perpetuam feodi firmam libere quiete et pacifice de nobis et heredibus nostris inperpetuum reddendo inde nobis et heredibus nostris singulis annis nomine firme iiij solidos tribus terminis scilicet in assumptione beate Marie xvj denarios et ad Natale domini xvj denarios et ad Pascha Florida xvj denarios Et viginti solidos ad duos terminos anni scilicet ad festum sancti Michaelis x solidos et ad Pascha x solidos pro omni servitio et seculari exactione excepto servitio forensi quantum pertinet ad istud tantum tenementum Et nos scilicet Petrus et Gunnilda et heredes nostri warantizabimus et adquietabimus predicto conventui predictum toftum et totam terram predictam cum pertinentiis versus et contra omnes homines de omnibus rebus per predictum servitium inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter