utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610454

Charter
Charter Number: 05610454
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1225 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Stephanus filius Petri de Yreford confirmat nobis illam bovatam terre cum tofto ad feodum firmam quam Pygotus tenuit [O]mnibus Cristi fidelibus presentibus et futuris Stephanus filius Petri de Yreford salutem Noverit universitas vestra me concessisse et hac presenti carta mea confirmasse inperpetuum Deo et beate Marie et conventui de Alvingham ad feudi firmam illam bovatam terre cum tofto et ceteris omnibus pertinentiis quam Pigotus avus meus aliquando tenuit in territorio de Cokerint de feudo Willelmi de Freston reddendo annuatim mihi et heredibus meis viginti quatuor solidos tantummodo pro omnibus consuetudinibus servitiis rebus et demandis que accidere poterunt ad terminos subscriptos videlicet ad assumptionem beate Marie xvj denarios et ad Natale domini xvj denarios et ad Pascha Florida xvj denarios et viginti solidos ad duos terminos anni scilicet ad festum sancti Michaelis x solidos et ad Pascha x solidos pro omni servitio et seculari exactione excepto servitio forensi quantum pertinet ad unam bovatam terre eiusdem feudi videlicet scutagium sicut carta patris mei Petri et matris mee Gunnilde quam inde habent testatur Et ego predictus Stephanus et heredes mei warantizabimus et adquietabimus predicto conventui dictam bovatam terre cum tofto et ceteris pertinentiis contra omnes homines de omnibus rebus per predictum servitium inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter