utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610455

Charter 05610455
Charter Number: 05610455
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1225 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Stephanus quieteclamat nobis cum corpore suo annuum redditum xx solidorum quos eidem annuatim reddere solebamus pro una bovata terre cum tofto et cum ceteris pertinentiis [O]mnibus Cristi fidelibus tam presentibus quam futuris Stephanus filius Petri de Yreford salutem Noverit universitas vestra me divine caritatis intuitu et tam pro salute anime mee quam pro salute animarum omnium antecessorum et successorum meorum concessisse dedisse et quietum clamasse de me et de omnibus heredibus meis Deo et beate Marie et conventui de Alvingh in puram et perpetuam elemosinam cum corpore meo annuum redditum viginti solidorum quos idem conventus mihi annuatim reddere solebat pro una bovata terre et cum tofto et cum ceteris pertinentiis quam Pigotus avus meus aliquando tenuit in territorio de Cokerint de feudo Willelmi de Fristona et quam habent de dono Petri patris mei et Gunnilde matris mee nec non et ex mea confirmatione Et ego predictus Stephanus et heredes mei warantizabimus adquietabimus et defendemus dictum annuum redditum viginti solidorum dictis priori et conventui contra omnes homines inperpetuum Et ad istam donationem et confirmationem corroborandam ego dictus Stephanus sigilli mei appositione presens scriptum corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter