utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610456

Charter
Charter Number: 05610456
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1225 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hingelays uxor Stephani quieteclamat nobis totum ius suum quod habuit in redditu xx solidorum [O]mnibus hoc scriptum visuris vel audituris Hyngelays quondam uxor Stephani de Yreford salutem Noverit universitas vestra me in libera viduitate mea et legitima potestate pro salute anime mee remisisse et omnino quietum clamasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingh in puram et perpetuam elemosinam totum ius meum et clamium quod unquam habui vel aliquo modo habere potui nomine dotis in redditu viginti solidorum annuorum pro terra de Cokerint quam habent de dono Stephani quondam viri mei In cuius rei testimonium sigillum nomine meo inpressum presenti scripto apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter