utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610457

Charter
Charter Number: 05610457
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1225 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Quietaclamatio Alani filii Petri de Yreford de predicto redditu [C]unctis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Alanus filius Petri de Yreford salutem in domino Noverit universitas vestra me pro salute anime mee et animabus omnium antecessorum meorum concessisse et confirmasse Deo et ecclesie beate Marie de Alvingh priori et conventui de Alvingh in liberam puram et perpetuam elemosinam totum ius et clamium quod habui vel habere potui in quodam annuo redditu viginti quatuor solidorum quem dicti prior et conventus dicto Petro patri meo et Stephano de Yreford fratri meo pro quadam bovata terre cum pertinentiis in Cokerint quam ad feodi firmam tenuerunt reddere consueverunt tenendum et habendum pro me et heredibus meis dictis priori et conventui et eorum successoribus quantum ad me et ad heredes meos pertinet adeo libere et quiete sicut aliqua elemosina ab aliquibus viris religiosis liberius et quietius conferri potest salvo tamen servitio dominorum feodi quantum ad illam terram pertinet Et ut hec mea concessio et confirmatio rata et stabilis inperpetuum perseveret presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter