utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610459

Charter 05610459
Charter Number: 05610459
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Release, Confirmation
Date: 1213 - 1229
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sibilla de Grimolby remittit et confirmat nobis totum ius quod habuit in terra que fuit Iocelini avi sui [S]ciant presentes et futuri quod ego Sibilla de Grimolby filia Matilde de Cokerint in libera viduitate mea posita concessi et remisi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingh in puram elemosinam et perpetuam totum ius et clamium quod habui vel quocumque modo habere potui in terra que fuit Iocelini avi mei quondam cognominato Reginaldi prepositi in Cokerint sive in eisdem pertinentiis Et ego predicta Sibilla hanc concessionem meam et confirmationem et quietam clamationem predicte terre cum pertinentiis firmiter tenendam et inperpetuum predicto conventui contra omnes homines warantizandam tam pro me quam pro heredibus meis in manum Thome prioris eiusdem domus affidavi Insuper etiam tactis sacrosanctis ewangeliis sollempniter iuravi fideliter idem me et heredes meos observaturos inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter