utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610460

Charter
Charter Number: 05610460
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1175 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hec est quedam conditio facta inter Hugonem de Nicol et Hugonem filium Radulfi de Cok [H]ec est conventio inter Hugonem de Nicol Murilda uxore sua concedente simul cum sorore sua Agnete uxore Godefridi de Bleseby et inter Hugonem filium Radulfi de Cokerint quod predictus Hugo de Cokerint et heredes sui tenebunt totam illam terram que fuit Gocelini patris predicte Murilde et Agnetis de eis et heredibus suis in feudo et hereditate reddendo eis et heredibus suis annuatim xij denarios pro omni servitio et exactione scilicet octo denarios ad festum beati Michaelis predicto Hugoni et Murilde uxori sue et heredibus suis et quatuor denarios ad festum beati Martini predicto Godefrido et Agneti uxori sue et heredibus suis Et hanc terram warantizabunt contra omnes decedentes de parentela Gocelini patris predictarum feminarum scilicet Murilde et Agnetis Et ut hec conventio rata permaneat in manu Walteri sacerdotis hanc tenendam affidaverunt Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter