utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610461

Charter 05610461
Charter Number: 05610461
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Release, Quitclaim
Date: 1213 - 1229
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus Scot de Linc et Alicia uxor eius concesserunt et remiserunt et quieteclamaverunt nobis illos xij denarios redditus quos eis annuatim reddere solebamus [S]ciant universi Cristi fideles presentes et futuri quod ego Robertus Scot de Lincoln et Alicia uxor mea filia Mirulde de Cokerint nostro unanimi assensu et consensu concessimus et remisimus et hac presenti carta nostra confirmavimus et de nobis et de heredibus nostris quietum clamavimus Deo et beate Marie et conventui de Alvingh in puram et perpetuam elemosinam illorum xij denariorum redditus quos idem conventus solebat annuatim nobis reddere ad festum sancti Michaelis pro tota terra que fuit Iocelini quondam cognomento Reginaldi prepositi in Cokerint Et nos scilicet predicti Robertus et Alicia hanc concessionem nostram et quietam clamationem predictorum xij denariorum firmiter tenendam et inperpetuum predicto conventui contra omnes homines warantizandam tam pro nobis quam pro heredibus nostris in manu Radulfi sacerdotis affidavimus insuper etiam tactis sancrosanctis evangeliis in ecclesia beate Marie de Cokerint parochianis eiusdem ecclesie presentibus sollempniter iuravimus fideliter idem nos et heredes nostros observaturos inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter