utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610463

Charter
Charter Number: 05610463
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1175 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hugo de Linc et Murulda uxor eius et Godefridus de Bleseby et Agnes uxor eius concedunt et confirmant totam illam terram que fuit patris et matris predicte Murilde et Agnetis in Cok Hugoni filio Radulfi de eadem [S]ciant presentes et futuri quod ego Hugo de Lincol et Murulda uxor mea et ego Godefridus de Bleseby et Agnes uxor mea concessimus et hac carta nostra confirmavimus totam illam terram que fuit patris et matris predicte Murulde et Agnetis in Cokerint Hugoni filio Radulfi de eadem villa et heredibus suis tenendam de nobis et heredibus nostris in feodo et hereditate reddendo nobis et heredibus nostris annuatim xij denarios pro omni servitio et exactione scilicet viij denarios ad festum beati Michaelis mihi Hugoni et Murulde uxori mee et heredibus nostris et iiij denarios ad festum beati Martini mihi Godefrido et Agneti uxori mee et heredibus nostris Et hanc terram warantizabimus contra omnes homines descedentes de parentela Gocelini patris predictarum feminarum nostrarum scilicet Murulde et Agnetis Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter