utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610464

Charter
Charter Number: 05610464
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim, Exchange
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Alexander filius Hugonis clerici concedit et quiete clamat nobis totam hereditatem suam quam Hugo pater suus et ipse post mortem patris sui tenuerunt in excambium pro uno tofto in Cok cum terris nominatis in scripto [U]niversis innotescat Cristi fidelibus quod ego Alexander filius Hugonis clerici de Cokerint assensu et concessione Agnetis matris mee et fratrum meorum Roberti et Iohannis dedi et concessi et quietam clamavi et hac mea carta confirmavi conventui de Alvingh totam hereditatem meam quam Hugo pater meus et nos post mortem ipsius tenuimus de eodem conventu in territorio de Cokerint scilicet totam terram que iacet inter terram Hugonis Schaverib et inter Legrift in latitudine et in longitudine totam terram que se extendit a Leflettecroft usque ad Graffletcroft Hanc predictam terram dedi predicto conventui in perpetuo excambio pro toto illo tofto in Cokerint quod iacet inter mansionem Willelmi filii Eustachii et inter toftum Petri de Yreford quod se extendit a via publica usque ad Nortfen et pro duabus acris prati in Nortfen scilicet in uno latitudo vj percarum quod pratum se extendit in longitudine a crofto Iohannis filii Iunwingue usque ad Haa et una percata inter pratum Petri de Yreford et Edrici filii Gamel et una percata in dailo quod predictus conventus habet de hereditate Rogeri le Vavesur in parte versus occidentem Et pro octo acris terre arabilis in territorio de Cokerint scilicet quatuor acris ex utraque parte ville de Cokerint quas mihi dederunt in excambio scilicet ex orientali parte ville unam acram et tres percatas proximas terre Petri de Hereford versus orientem et unam sellionem super Cattehau et ex orientali parte Carlemare duas selliones v percarum et unum sellionem trium percarum ex meridionali parte Carlemare ex utraque parte publice vie et ex occidentali parte ville unam sellionem propinquiorem duabus sellionibus Haket versus orientem et duas selliones iuxta sellionem Haket versus meridiem et forarium ad capita predictarum sellionum et unam sellionem iuxta sellionem Petri de Yreford versus northt et unam sellionem de terra Cardun iuxta sellionem Petri de Yrreford et unam sellionem iuxta molendinum monialium apud meridiem et unam sellionem de suth Gudmundesic et duas selliones ad Penigholm unam versus orientem et alteram versus aquilonem Has predictas terras dedit conventus prenominatus mihi et heredibus meis in recompensatione hereditatis mee quam dimisi predicto conventui in perpetuo excambio Hoc excambium firmiter et perpetuo tenendum a me et heredibus meis ego Alexander affidavi in manu Radulfi nepotis Hamelini decani Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter