utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610465

Charter 05610465
Charter Number: 05610465
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Alexander dat nobis unam perticatam prati in territorio de Cok iacentem in Nortfen in dayla sua que vocatur Tringel [O]mnibus Cristi fidelibus presentibus et futuris Alexander [filius Hugonis clerici de Cokerint salutem] Noveritis me pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingh unam perticatam prati in territorio de Cokerint iacentem in Nortfen in dayla sua que vocatur Tringel scilicet in occidentali parte in illa scilicet dayla que fuit aliquando Rogeri le Vavasur tenendam et habendam libere et quiete pacifice et integre cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione Et ego Alexander et heredes mei predictam perticatam prati cum pertinentiis suis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus rebus adquietabimus erga omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter