utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610466

Charter
Charter Number: 05610466
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Alexander dat nobis vij acras prati et dimidiam in Leffletcroft in excambium vj acrarum terre arabilis et trium acrarum pasture et dimidie [H]oc cyrographum testatur quod Alexander filius Hugonis de Cokerint dedit et carta sua confirmavit Deo et beate M et conventui de Al septem acras prati et dimidiam in Leffletcroft in excambium sex acrarum terre arabilis et trium acrarum pasture et dimidie in territorio de Cokerint et septem denariorum firme quos predictus conventus solebant reddere predicto Alexandro in vigilia Pentecost Et sciendum est quod ex hiis sex acris terre arabilis quas predictus conventus dedit predicto Alexandro duo selliones iacent ex occidentali parte ville de Cok ex suth parte molendini predicti conventus inter terram Roberti Haket et terram Roberti Hauc et tres selliones iacent ex west parte de Mikellemare inter terram Roberti Haket et terram Ricardi del Vert Et ex est parte ville unus sellio terre iacet ex utraque parte vie Roberti Haket inter terram Edrici filii Gameli et terram Willelmi forestarii et unus sellio iacet super eosdem furlanges inter terram Petri de Hyreford et terram Tengi Houc et unus sellio iacet super eosdem furlanges inter terram Rogeri de Nevill et terram Hedrici filii Gameli et unus sellio iacet super Catehou inter terram Hedrici filii Gameli et terram Ricardi del Vert et unus sellio iacet in Neueland inter terram Petri de Hyreford et terram Hedrici filii Gameli et sex perticatas prati que iacent in Nortfen inter pratum Petri de Yreford et pratum Hedrici filii Gameli Et sciendum est quod uterque conventus et Alexander alteri omnes prescriptas terras et prata prescripta et firmum prescriptum sicut in excambium data sunt warantizabunt et adquietabunt et defendent de omnibus et contra omnes ut puram et perpetuam elemosinam suam Et in huius rei confirmationem et testimonium presens [scriptum] sigillis utrorumque munitum est Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter