utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610467

Charter
Charter Number: 05610467
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1225 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hugo filius Odonis de Cok dat nobis octo acras terre arabilis et unam acram et dimidiam prati in territorio de Cok [S]ciant omnes presentes et futuri quod ego Hugo filius Odonis de Cok in libera potestate mea ex assensu Ivete sponse mee pro salute anime mee et omnium antecessorum nostrorum concessi dedi et hac mea carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam octo selliones terre arabilis in territorio de Cok scilicet vij selliones ex occidentali parte dicte ville et unum sellionem ex orientali parte dicte ville quorum tres buttant super Silvermare versus orientem et versus occidentem super forarium Osberti filii Ingram et iacent inter terram dicti conventus et terram Rogeri Burre et unum sellionem iacentem inter terram Willelmi filii Roberti et terram Osberti carpentarii et buttant versus orientem super fossatum de Haintoft et versus occidentem super terram Osberti filii Ingram et unum sellionem super Bouneberg inter terram dicti conventus et terram Ricardi pelliparii cuius capud australe buttat super Gudmundsic et unum sellionem ad Thokewang inter terram Rogeri Burre et terram Alicie quondam uxoris Hamelini et unum sellionem super Milnefurlanges inter terram dicti conventus et terram Osberti filii Ingram cuius capud australe buttat super forarium Willelmi filii Roberti et unum sellionem ex orientali parte dicte ville iacentem ad Carlemare inter terram Willelmi filii Roberti et terram Thome filii Radulfi cuius capud australe buttat super Redburnegate et capud aquilonare super Carlemaregate et unam acram et dimidiam prati in Haudayles scilicet unam acram iacentem ad Grafflet inter pratum dicti conventus et pratum Matilde quondam uxoris Roberti filii Agnetis cuius capud orientale buttat super pratum Willelmi filii Roberti et dimidiam acram iacentem ex australi parte de Sothou propinquiorem Thathewelledayle cuius capud orientale buttat super pratum Willelmi filii Edrici tenenda et habenda cum omnibus libertatibus suis et aisiamentis sine aliquo retinemento in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ex omni seculari servitio et terrena exactione sicut aliqua elemosina liberius conferri potest pro Deo viris religiosis Et ego Hugo et heredes mei predictas terras et predictum pratum cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam contra omnes homines warantizabimus et defendemus et de omnibus rebus adquietabimus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter