utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610468

Charter
Charter Number: 05610468
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1225 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Hugo dat nobis cum corpore suo quatuor selliones terre arabilis in territorio de Cok [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Hugo filius Odonis de Cok salutem Noveritis me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse cum corpore meo Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam quatuor selliones terre arabilis in territorio de Cok quorum duo selliones iacent ex est parte ville ad Hedeleth inter terram predicti conventus et terram monachorum de Parco Lude et buttant versus suth super viam Willelmi de Redburn et versus north super terras quas Willelmus Videker et Ricardus Surais aliquando tenuerunt Et duo selliones iacent ex west parte ville ad Thanirelandmare quorum unus sellio iacet inter terram quam Robertus gener Aceri aliquando tenuit et terram Raineri et buttat versus west super foreriam Willelmi carpentarii et versus est super terram Iohannis Pa Et unus sellio iacet inter terram Iohannis Pa et terram Willelmi carpentarii et buttat versus suth super foreriam Iohannis filii Willelmi filii Eustachii et versus north super foreriam Iohannis Pa Ego vero Hugo et heredes mei predictos quatuor selliones cum pertinentiis suis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione warantizabimus et defendemus et de omnibus erga dominos feodi et erga omnes homines et feminas adquietabimus inperpetuum In huius rei securitatem presenti scripto sigillum meum est appositum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter