utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610469

Charter 05610469
Charter Number: 05610469
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Hugo dat nobis unum sellionem terre cum prato subiacente quod ad eundem pertinet cum aliis pertinentiis suis in territorio de Cok [S]ciant presentes et futuri quod ego Hugo filius Odonis de Cok pro salute anime mee et Ivete uxoris mee et omnium meorum dedi et concessi et hac mea presenti carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam unum sellionem terre cum prato subiacente quod ad eundem pertinet et cum omnibus aliis pertinentiis suis in territorio de Cok qui iacet ab occidentali parte eiusdem ville super Milnefurlanges inter terram predicti conventus et feodi de Fristona in medio molendinorum Iungwini Et ego predictus Hugo et heredes mei warantizabimus et adquietabimus predictum sellionem terre cum pertinentiis predicto conventui contra omnes homines et omnes calumpnias de omnibus rebus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter