utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610470

Charter Number: 05610470
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus filius Roberti de Cok dat Hugoni filio Odonis unam acram prati propinquiorem de Grafflet in excambio unius sellionis de tofto suo [S]ciant omnes presentes et futuri quod ego Willelmus filius Roberti de Cok dedi et hac presenti carta mea confirmavi Hugoni filio Odonis unam acram prati propinquiorem de Grafflet in excambio unius sellionis de tofto suo qui iacet ex occidentali parte eiusdem tofti propinquior corti mei illum videlicet sellionem qui se extendit a via que iacet ante portam meam usque ad portam que fuit Osberti prepositi Hanc vero acram prati tenebit predictus Hugo vel heredes sui de me vel heredibus meis libere et quiete ab omni terreno servitio et exactione pro predicto sellione quem mihi dedit in excambio Et ego et heredes mei warantizabimus prefatam acram prati prefato Hugoni et heredibus suis erga omnes homines Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter