utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610471

Charter 05610471
Charter Number: 05610471
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1213 - 1229
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Cecilia de Percy dat nobis in excambio v selliones terre in territorio de Cok pro iij sellionibus terre Sciant presentes et futuri quod tale excambium factum est de quibusdam terris in territorio de Cok inter Thomam priorem et conventum de Al et dominam Ceciliam de Percy scilicet quod predicta Cecilia in libera viduitate et potestate sua posita dedit et carta sua confirmavit predictis priori et conventui in puram et perpetuam elemosinam tres selliones terre cum pertinentiis ab orientali parte predicte ville de Cok qui simul iacent propinquiores inter grangiam suam de Hemtoftes et terram Willelmi filii Roberti et unum sellionem terre cum pertinentiis propinquiorem ab oriente tofti Willelmi Pitinc et unum sellionem terre cum pertinentiis qui abuttat super viam Rogeri Vavasur ab aquilone inter terram predicte Cecilie et terram predicti conventus Et idem prior et prenominatus conventus dederunt predicte Cecilie duos selliones terre qui abuttant super Calvemare inter terras predicte Cecilie et unum sellionem terre super Toftes inter terram Willelmi filii Alfredi et terram Willelmi de Redburn cum omnibus pertinentiis suis inperpetuum Predicta autem Cecilia totam predictam terram cum pertinentiis predictis priori et conventui warantizabit et de omnibus inperpetuum adquietabit quamdiu predicti prior et conventus terram suam prenominatam cum pertinentiis eidem Cecilie warantizabunt In huius rei testimonium et securitatem utraque pars sigillorum suorum munimine in presenti scripto corroboravit Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter