utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610473

Charter
Charter Number: 05610473
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Eadem Cecilia dat nobis totum pratum quod habuit in Grafflet et duas acras et dimidiam terre ex nort parte de Hemtoft et j sellionem in Kirkefen et Kebbeholm in Boyfen et alium holmum cum terris aliis [S]ciant presentes et futuri quod ego Cecilia de Percy filia Willelmi de Percy dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingh in puram et perpetuam elemosinam totum pratum quod habui in Grafflet et duas acras et dimidiam terre arabilis in aquilonari parte portarum grangie sue de Hemtofes et unum sellionem in Kirkefen et Kebbeholm in Boifen et illum holmum quod est infra salcetum predicti conventus quem Edricus filius Gameli aliquando tenuit et Silvermare ex occidentali parte de Hemtoftes et pychhel ex orientali parte eiusdem grangie et tres selliones terre arabilis simul iacentes propinquiores predicte grangie ab orientali parte ville de Cok inter predictam grangiam de Hemtoftes et terram Willelmi filii Roberti et unum sellionem terre propinquiorem tofto Willelmi Pithing ex orientali parte eiusdem ville cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis infra villam ipsam de Cok et extra Et ego predicta Cecilia warantizabo predicto conventui predictum pratum cum predicta terra et predictis holmis cum pertinentiis suis omnibus quamdiu mihi ipsi ea possum warantizare et adquietare de omnibus rebus et defendere versus et contra omnes homines et mulieres Hanc autem elemosinam ego predicta Cecilia in libera potestate et viduitate mea posita feci predicto conventui pro salute anime mee et animarum dominorum meorum Iohannis de Friston et Widonis de Hellebec et omnium antecessorum et successorum meorum et omnium fidelium defunctorum ut mihi et illis proficiat in eternum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter