utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610476

Charter 05610476
Charter Number: 05610476
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1220 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus filius Roberti de Cok dat nobis illas duas selliones terre que iacent ad Dalhorsund et quoddam pratum super Milneholm [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Willelmus filius Roberti de Cok salutem Noverit universitas vestra me pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum et heredum dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingh in puram et perpetuam elemosinam illas duas selliones terre arabilis cum pertinentiis in campis de Cok que iacet ad Dalhorsund inter feudum de Friston propinquiores vie que venit de Parco Lude versus molendinum de Ormesby preter duas in australi parte et abuttant super forariam que fuit Godrici in oriente et super Wramilnetoft in occidente et preterea quoddam pratum super Milneholm quod iacet inter pratum quod fuit Hugonis filii Odonis et Milneholmdike tenenda et habenda libere et quiete sine omni seculari servitio et consuetudine et exactione sicut puram elemosinam suam Et ego Willelmus prefatus et heredes mei warantizabimus predicto conventui prenominatam terram et pratum cum pertinentiis et defendemus de omnibus servitiis erga omnes homines in perpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter