utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610479

Charter 05610479
Charter Number: 05610479
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1220 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Iohannes filius Willelmi filii Roberti de Cok dat nobis cum corpore patris sui duos selliones terre arabilis in territorio de Cok cum prato iacente in suth capitibus [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Iohannes filius Willelmi filii Roberti de Cok salutem Noveritis me pro salute anime patris mei et pro salute anime mee dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse in puram et perpetuam elemosinam cum corpore patris mei Deo et beate Marie et conventui de Al duos selliones terre arabilis in territorio de Cok cum prato iacente in suth capitibus eorum illos scilicet duos selliones qui iacent ex occidentali parte ville inter terram Roberti de Cokefel et terram quam Radulfus Tusard aliquando tenuit de domina Alicia de Fristona quorum suth capita buttant in Grimolbybec contra duos selliones exteriores versus orientem in campis de Stivetona propinquiores a la Maregate et north capita buttant contra terram de feodo domine Alicie de Friston tenendos et habendos libere et quiete pacifice et integre cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione sicut aliqua elemosina liberius et quietius conferri potest pro Deo viris religiosis Et ego Iohannes et heredes mei predictos duos selliones cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus rebus erga dominos feodi et erga omnes homines et feminas adquietabimus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter