utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610481

Charter Number: 05610481
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1213 - 1229
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Goda filia Roberti dat nobis totum illud toftum quod fuit patris sui et quatuor selliones terre arabilis in territorio de Cok preterea confirmat nobis quicquid terre aut prati aut marisci Rogerus le Vavasur patruus suus nobis dedit et confirmat [S]ciant presentes et futuri quod ego Goda filia Roberti fabri de Cok quando fui in libera potestate mea dedi et concessi et hac mea presenti carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in liberam puram et perpetuam elemosinam totum toftum quod fuit Roberti patris mei in Cok scilicet toftum qui iacet inter toftum qui fuit Gunni et Ladhetoftes cum omnibus pertinentiis suis et libertatibus et liberis consuetudinibus et cum libero introitu et exitu et quatuor selliones terre arabilis cum pertinentiis in territorio eiusdem ville simul iacentes propinquius de Gillecroft ab austro et vulgariter appellatur Estlanges Hunc vero predictum toftum et hos predictos quatuor selliones terre cum pertinentiis ego predicta Goda et heredes mei warantizabimus et defendemus et adquietabimus predicto conventui contra omnes homines et omnes calumpnias de omnibus rebus inperpetuum Preterea ego predicta tam pro me quam pro heredibus meis concessi et hac presenti carta mea confirmavi in puram et perpetuam elemosinam predicto conventui quicquid terre aut prati vel marisci Rogerus le Vavasur patruus meus eidem conventui dedit et carta sua confirmavit simul cum duabus bovatis terre que fuerunt Anke et Gille in territorio de Cok sicut carta predicti Rogeri eidem conventui testatur Quod ut perpetuam optineat firmitatem huic carte mee sigillum meum apposui et ad maiorem securitatem fidem meam in manu domini Thome prioris eiusdem domus corporaliter prestiti et etiam tactis sacrosanctis ewangeliis in ecclesia beate Marie de Cok omnia tenementa predicta fideliter inperpetuum prefato conventui warantizanda pro me et pro heredibus meis solle[m]pniter iuravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter