utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610485

Charter
Charter Number: 05610485
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift, Quitclaim
Date: 1200 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Eadem Iuliana dat et quieteclamat nobis Willelmum filium Alvredi de Cok cum omni sequela [N]otum sit universis presentibus et futuris quod ego Iuliana de Otteby filia Roberti de Otteby concessu et assensu domini et sponsi mei Gilberti de Well dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi et de me et de heredibus meis quietum clamavi Willelmum filium Alvredi de Cok cum omni sequela sua et cum omnibus catallis suis cum corpore meo Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam Ego vero Iuliana predicta et heredes mei warantizabimus et adquietabimus predictum Willelmum et omnem eius posteritatem cum omnibus eorum catallis predicto conventui contra omnes homines et omnes calumpnias de omnibus rebus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter