utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610486

Charter 05610486
Charter Number: 05610486
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Gilbertus de Well confirmat nobis illum toftum in Cok et illam bovatam terre quam Alvredus quondam tenuit [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Gilbertus de Well salutem Sciatis me concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al illum toftum in Cok et illam bovatam terre cum pertinentiis in territorio eiusdem ville quam Alvredus quondam tenuit quem toftum scilicet et quam bovatam terre Iuliana de Otteby sponsa mea eidem conventui cum corpore suo caritative contulit in puram et perpetuam elemosinam cum omnibus pertinentiis suis et libertatibus et aisiamentis infra villam ipsam et extra sicut carta predicte Iuliane sponse mee eidem conventui testatur ut illi et mihi et omnibus predecessoribus nostris et successoribus nostris proficiat in eternum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter