utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610487

Charter Number: 05610487
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Gilbertus confirmat et quiete clamat nobis donationem et quietam clamationem quam Iuliana uxor sua per voluntatem et concessionem sua nobis fecit [S]ciant universi Cristi fideles presentes et futuri quod ego Gilbertus de Well pietatis et caritatis intuitu concessi et hac mea presenti carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingh in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione gratam et ratam hanc donationem et quietam clamationem quam Iuliana filia Roberti de Otteby uxor mea per voluntatem et concessionem meam fecit Deo et beate Marie et prefato conventui cum corpore suo antequam susciperet habitum monialis scilicet de uno tofto et una bovata terre arabilis cum pertinentiis suis quam Willelmus filius Alvredi tenuit in territorio de Cok et de ipso eodem Willelmo et tota sequela sua cum omnibus catallis suis in quibus ego Gilbertus ad petitionem dicte Iuliane et in presentia eius vestivi et in plenam saisinam misi priorem et conventum prefate domus Et eundem Willelmum predictum cum tota sequela sua ego simul cum prefata Iuliana uxore mea coram amicis et hominibus nostris manumisimus in manus prefatorum prioris et conventus de Al Hec autem omnia predicta ego Gilbertus et Iuliana uxor mea et heredes nostri warantizabimus prefato conventui inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter