utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610490

Charter
Charter Number: 05610490
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1197 - 1198
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Quedam conditio facta inter villatam de Cok et villatam de Sumercotes de reparatione chauceti de Skithfledic et fossatum de Grafflet [H]ec est finalis concordia inter villatam de Cok concessione Lamberti de Scoteni et Iohannis de Frestun et Gilberti de Well et Cristiana de Nevill et villatam de Sumercotes facta tempore Philippi de Tatersal tituli vicecomitis Lincol quod Lambertus de Scoteni et Iohannes de Frestun et Gilbertus de Well et Cristiana de Nevill facient villatam de Cok parare chaucetum de Skithfletdic inperpetuum et heredes eorum de terra arabili usque ad metam de Sumercot ita quod aqua ibi non transibit versus australe parte et preter ei predictus Lambertus de Scot et Iohannes de Fristun et Gilbertus de Well et Cristiana de Nevill facient predictam villatam de Cok parare fossatam de Grafflet de campo eorum arabili quantum feodum eorum extenditur versus orientem inperpetuum ita quod aqua non transibit ibi versus septemtrionalem parte Et predicta villata de Sumercotes debet tenere Lengedic de la cornere de Neuland quantum campus eorum extenditur versus mare inperpetuum ita quod nullo loco erit obtrusa contra cursum aque Hanc concordiam affidaverunt tenendam Lambertus de Scot et Iohannes de Frestun et Gilbertus de Well et Cristiana de Nevill Et ex parte de Sumerc Robertus de Well Ricardus filius Roberti et Robertus de Lekeburn Willelmus de Carleton et Iohannes filius Alani et Willelmus filius Iohannis et Basing prepositus et Alanus filius Emming et sigillis suis corroboraverunt Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter