utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610491

Charter
Charter Number: 05610491
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1220 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Lambertus gener Roberti filii Mazelin de Cok dat nobis unum sellionem terre arabilis cum omnibus pertinentiis suis in territorio de Cok [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Lambertus gener Roberti filii Mazelin de Cok salutem Noveritis me assensu Sythridth sponse mee et Roberti filii mei et heredis concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam unum sellionem terre arabilis cum omnibus pertinentiis suis in territorio de Cok ex west parte ville ad Colethornihil ex nort parte de Redburnegate iacentem inter foreriam Gamelli filii Wenne quam aliquando tenuit de Roberto de Cokefeld et terram Roberti generis Aceri quam aliquando tenuit de domina de Fristona et buttat versus north super terram Ricardi Brid quam aliquando tenuit de feodo de Aisterby et versus suth super viam que tendit del torp Willelmi de Redburn Et ego Lambertus et heredes mei predictum sellionem cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus demandis sequelis et rebus aliis erga dominos feodi et erga omnes homines et feminas adquietabimus inperpetuum In huius re[i] testimonium sigilli mei appositione hoc presens scriptum corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter