utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610493

Charter
Charter Number: 05610493
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Lambertus Curtays de Cok et Sigritha concedunt et quieteclamant nobis totum ius et clamium quod habuerunt in omnibus terris toftis et croftis pascuis pratis et aliis quas habemus de eis [O]mnibus hoc scriptum visuris vel audituris Lambertus Curtays de Cok et Sygritha filia Roberti Mazelin uxor eius salutem Noveritis nos pro salute animarum nostrarum concessisse et de nobis et de heredibus nostris in puram et perpetuam elemosinam quietum clamasse Deo et beate Marie et conventui de Al totum ius et clamium quod habuimus aliquo iure vel aliquo alio modo habere poterimus in omnibus terris toftis pascuis pratis et mariscis et in omnibus aliis suis pertinentiis infra villam et extra quas habent de nobis vel quibuscumque aliis de terris que fuerunt Roberti Mazelin patris predicte Sigrithe et quas habent de dono Hugonis filii Odonis in territorio de Cok tenenda et habenda libere quiete pacifice et integre de nobis et heredibus nostris sicut aliqua elemosina liberius et quietius a viris religiosis possit possideri Et ego Lambertus et Sigritha uxor mea et heredes nostri warantizabimus adquietabimus et defendemus omnia prenominata predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam contra omnes homines et feminas inperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillorum nostrorum inpressionem apposuimus Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter