utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05619004

Charter Number: 05619004
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1244
Date Type: Internal, Episcopal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis [] Bridlinton et de Kyrkeham prioribus et magistro scolarum ecclesie de Malton Eboracen diocesis salutem et apostolicam benedictionem Sua nobis dilecti filii magister ordinis de Sempingham prior et conventus fratrum et sororum de Alvingham eiusdem ordinis conquestione monstrarunt quod cum bone memorie H[] Lincolnien episcopus duas partes reddituum ecclesie sancti Andree de Stainton Lincolnien diocesis capituli sui et patroni eiusdem ecclesie accedente consensu in eorundem prioris et conventus in proprios usus provida et pia liberalitate duxerit concedendos idque per bone memorie H[] Cantuarien archiepiscopum tunc apostolice sedis legatum fuerunt confirmatum bone memorie H[] Lincolnien episcopus episcopi prefati successor volens quod predecessor suus fecerat revocare Petrum clericum Lincolnien cui eandem ecclesiam contulit de predictis duabus partibus perperam investigavit qui eas adhuc detinet in eorum non modicum preiudicium et gravamen Quo circa discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus vocatis qui fuerint evocandi et auditis huic inde propositis quod canonicum fuerit appellatione post posita statuatis facientes quod statueritis auctoritate nostra firmiter observari Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint per censuram ecclesiasticam appellatione cessante cogatis veritati testimonium perhibere Quod si non omnis hiis exequendis potueritis interesse duo vestrum ea nichilominus exequantur Dat Lugdun x kalenda Februarii pontificatus nostri anno secundo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter