utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05619022

Charter
Charter Number: 05619022
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1244
Date Type: Internal, Episcopal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei [] ut superius dat Lugd x kalendas Februarii pontificatus nostri anno ij Harum igitur auctoritate litterarum partibus convocatis et in nostra presentia constitutis audita petitione predictorum virorum religiosorum lite super ea legitime contestata factis coram nobis hinc inde positionibus interrogationibus et responsionibus partium visis instrumentis tam de assensu patroni ecclesie de Staynton qui tunc temporis fuit patronus quam episcopi Linc eiusdem loci ordinarii et capituli Linc ecclesie necnon et venerabilis patris in Cristo archiepiscopi Cantuar apostolice sedis legati de confirmatione super eodem subsecuta per quem omnes prefati religiosi intentionem suam super duabus partibus ecclesie predicte quas petebant plenius esse fundatam asserebant Intellectis utriusque partis rationibus et allegationibus plenius discussis cum predicte partes nichil amplius haberent quod coram nobis proponere vellent set nostram sententiam precise super ipsa causa peterent et expectarent Nos iuris ordine in omnibus observato communicato bonorum virorum et iuris peritorum consilio quia constitit nobis per predicta instrumenta et alia documenta tam de facto quam de iure de intentione partis petentis predictas duas partes solum deum pre oculis cordis habentes In nomine sancte et individue Trinitatis prefatis religiosis in usus proprios habendas et possidendas in perpetuum sententialiter adiudicavimus prefatum Petrum clericum eorum adversarium in expensis x marcarum argenti taxatis et iudicatis parti victrici persolvendas condempnantes
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter