utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620496

Charter
Charter Number: 05620496
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Petrus filius Ede de Scupeholm dat nobis quatuor selliones terre arabilis iacentes in territorio de Cok [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Petrus filius Ede de Scupeholm salutem Noveritis me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione quatuor selliones terre arabilis que vocantur Edelethpes iacentes in territorio de Cok ex orientali parte ville ex north parte de Harengsic inter terram predicti conventus et terram Radulfi de Saleby quam tenuit aliquando de feudo de Fristona et buttant versus suth super Redburnegate et de quibus una sellio buttat versus north in Toftsic et alie tres buttant versus north contra terram quam Willelmus filius Galfridi molendinarii aliquando tenuit de feudo de Fristona in quibus scilicet quatuor sellionibus continentur tres acre terre at dimidia Et ego Petrus et heredes mei predictas tres acras terre et dimidiam scilicet predictos quatuor selliones cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus erga omnes adquietabimus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter