utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620499

Charter
Charter Number: 05620499
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1239
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Quieteclamatio Petri filii Ede de Scupeholm de terris et pratis et pasturis infra villam de Cok et in territorio eiusdem [C]unctis fidelibus presentibus et futuris Petrus filius Ede de Scupeholm salutem Noveritis me pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum concessisse et hac presenti carta mea confirmasse et de me et de heredibus meis in perpetuum quietum clamasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam totum ius et clamium quod habui vel aliquo modo habere potui in omnibus terris pratis et pasturis infra villam de Cok et in territorio eiusdem ville iacentibus qualicumque Yvonem et Rogerum Vavasur et Robertum fabrum avunculos meos et Hanke et Gille contingentibus de quibus predictus conventus fuerit in saisina vel quicumque per eos anno gratie mccxxx nono ad festum sancti Michaelis Ut autem hec confirmatio et quieta clamatio perpetuam habeat stabilitatem presens scriptum sigillo meo cum fidei datione corroboravi in testimonium Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter