utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620502

Charter Number: 05620502
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1230
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Matildis filia Rogeri dat Willelmo fratri suo illas vj acras prati quas Radulfus frater eius ei dedit [S]ciant presentes et futuri quod ego Matildis filia Rogeri de Cok dedi et concessi et hac mea carta confirmavi Willelmo filio eiusdem Rogeri de Cok fratri meo et heredibus suis vel cui assignare voluerit pro homagio et servitio suo sex acras prati in pratis de Cok videlicet in Utcroft quas Radulfus filius predicti Rogeri frater meus dedit mihi in loco prenominato tenendas et habendas libere et quiete sibi et heredibus suis reddendo annuatim unam libram cimini vel duos denarios infra octavum sancti Botulphi pro omni servitio et consuetudine et exactione sicut ego eas tenui et ut carta mea quam habeo inde testatur Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter