utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620503

Charter Number: 05620503
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1230
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Radulfus filius Rogeri dat Willelmo fratri suo unam partem tofti quod fuit R patris sui [S]ciant presentes et futuri quod ego Radulfus filius Rogeri de Cok dedi et concessi et hac mea carta confirmavi Willelmo fratri meo et heredibus suis pro homagio et servitio suo triginta et duas perticatas et dimidiam perticatam terre in longitudine et octo perticatas et duos pedes in latitudine de tofto quod fuit Rogeri patris mei in Cok apud orientem quod extendit supra viam et quartam partem terre unius bovate apud orientem cum omnibus pertinentiis suis illius scilicet bovate quam Rogerus pater meus tenuit de feodo Willelmi de Friston tenendas de me et de heredibus meis libere et quiete reddendo mihi vel heredibus meis annuatim tres obulos ad Natale domini pro omnibus servitiis et consuetudinibus et exactionibus salvo forinseco servitio quantum pertinet ad tantam terram illius tenementi Et ego et heredes mei warantizabimus et adquietabimus predictam terram prefato Willelmo et heredibus suis pro nominato servitio contra omnes homines Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter