utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620504

Charter
Charter Number: 05620504
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1230 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus filius Radulfi dat nobis unam sellionem terre in territorio de Cok iacentem ad Aylwardgraves [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Willelmus filius Radulfi filii Rogeri de Cok salutem Noveritis me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam unam sellionem cum pertinentiis in territorio de Cok ex occidentali parte ville iacentem ad Aylwardgraves inter terram predicti conventus et terram Rogeri filii Iohannis cuius suth capud buttat super terram prefati conventus quam habuerunt ex dono Willelmi filii Galfridi Haket et north capud super Nevillegate Et ego Willelmus et heredes mei predictam sellionem cum pertinentiis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus rebus demandis calumpniis et sequelis erga dominos feodi et erga omnes homines et feminas inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter