utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620505

Charter
Charter Number: 05620505
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1230 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Willelmus dat nobis unum sellionem terre arabilis in territorio de Cok [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Willelmus filius Radulfi filii Rogeri nepotis domini de Cok salutem Noveritis me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam unum sellionem terre arabilis in territorio de Cok cum omnibus pertinentiis suis iacentem ex west parte ville ex suth parte de Wdeberth et de Wdesic inter terram Willelmi filii Godrici quam aliquando tenuit de feodo de Fristona et terram Rogeri filii Thungwin quam aliquando tenuit de eodem feodo de Friston et buttat versus suth super terram quam Alanus filius Rogeri aliquando tenuit de eodem feodo et versus north in Wdesic ex suth parte de Wdeberg Et ego Willelmus et heredes mei predictum sellionem cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus erga omnes homines et feminas adquietabimus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter