utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620506

Charter 05620506
Charter Number: 05620506
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1230 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Willelmus dat nobis unum sellionem terre in territorio de Cok iacentem super Westlanges [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Willelmus filius Radulfi filii Rogeri nepotis domini de Cok salutem Noveritis me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie et conventui de Al unum sellionem terre arabilis cum omnibus pertinentiis suis in territorio de Cok ex west parte eiusdem ville qui iacet super Westlanges inter terram predicti conventus et terram Roberti de Crepins quam Willelmus Hublin aliquando tenuit de domina de Fristona et buttat versus west super Ludthgate et versus est super terras Roberti de Cokefeld Et ego Willelmus et heredes mei predictum sellionem cum omnibus pertinentiis suis in puram et perpetuam elemosinam predicto conventui warantizabimus et defendemus et de omnibus sequelis demandis et rebus aliis erga dominos feodi et erga omnes homines et feminas adquietabimus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter