utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620507

Charter
Charter Number: 05620507
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Surrender
Date: 1264 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
R prior de Al et eiusdem loci conventus dimiserunt concesserunt Roberto fabro de Cok unum toftum cum edificiis suis et aliis pertinentiis [S]ciant presentes et futuri quod ego Ranulphus prior de Al et eiusdem loci conventus dimisimus concessimus et hac presenti carta nostra confirmavimus Roberto fabro de Cok et heredibus suis unum toftum cum edificiis et cum omnibus pertinentiis suis in villa de Cok illud scilicet toftum quod Ricardus de Ierdeburg quondam tenuit et iacet proximo inter terram abuttantem versus orientem super terram Iohannis filii Hamelini et versus occidentem super terram Roberti filii Haconis habendum et tenendum dicto Roberto et heredibus suis de nobis et successoribus nostris predictum toftum cum pertinentiis libere quiete plenarie et integre inperpetuum reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris tres solidos argenti ad duos anni terminos videlicet ad festum sancti Michaelis decem et octo denarios et ad Pascha decem et octo denarios pro omnibus secularibus servitiis exactionibus rebus et demandis Et sciendum est quod non licebit dicto Roberto vel heredibus suis dictum toftum a nobis alienare seu aliter vendere vel invadiare sine nostro assensu et voluntate Et ego predictus Ranulphus prior de Al et eiusdem loci conventus et successores nostri warantizabimus defendemus et de omnibus adquietabimus predictum toftum et croftum cum edificiis predicto Roberto et heredibus suis pro predicto servitio sicut prenominatum est contra omnes homines inperpetuum In huius rei testimonium huic presenti scripto sigillum nostrum apposuimus Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter