utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620508

Charter
Charter Number: 05620508
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1263 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Iohannes filius Willelmi de Cok dat Roberto Charite unum toftum et tres selliones terre reddendo quatuor libras cere bone scilicet die sancti Laurentii [O]mnibus Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Iohannes filius Willelmi de Cok salutem Noveritis me dedisse concessisse et hac presenti carta confirmasse Roberto Charite de Cok et heredibus suis unum toftum et iij selliones terre arabilis cum pertinentiis in villa et in territorio de Cok illud scilicet toftum et illos duos selliones que habui de dono Willelmi de Redburne et que Walterus Lesees aliquando tenuit quorum unus sellio iacet ex west parte ville super Becfurlanges et abuttat ad north capud super forarium Lamberti et ad suth capud super Grimolbybec iuxta terram Petri de Wyhum et alius iacet ex est parte de Dilcroft proximo inter terram Willelmi Wdecoke ex est parte et eandem Dilcroft ex west parte et abuttat ad nort capud super Nevillegate et ad suth capud super Suthalgate et unus sellio iacet ex west parte ville predicte que habui de dono domini Ricardi le Walays et abuttat ad suth capud super Waterfure venientem de bosco et ad nort capud super forarium Ricardi Wdecok et tres perticatas prati in Medelholm quas habui de dono domini Ricardi le Walays quas quidem Reginaldus prepositus aliquando tenuit tenenda et habenda sibi et heredibus suis de me et heredibus meis libere et quiete honorifice cum omnibus pertinentiis libertatibus et asiamentis predicte terre spectantibus reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis quatuor libras cere bone scilicet die sancti Laurentii pro omni seculari servitio ad me vel ad heredes meos pertinente sub tali forma quod sacerdos ministrans in ecclesia beate Marie de Cok quicumque pro tempore fuerit sive canonicus sive secularis recipiat per manum suam sicut atornatus meus et heredum meorum quatuor libras cere bone ad construendum et ad sustinendum per visum mei vel heredum meorum duos cereos ardentes inperpetuum in eadem ecclesia in honore ipsius virginis pro salute anime mee antecessorum successorumque meorum et pro animabus quibus unquam feci iniuriam molestiam aut gravamen ita quidem quod dicti cerei accendantur singulis festivalibus et dominicis diebus in illa hora misse quam sacerdos incipit sensu corda et sic permaneant accensi usque ad inchoationem dominice orationis scilicet pater noster et iterum statim postquam cantatur ite missa accendantur dum percantetur quedam prosa de beate virgine in qua sit mentio de quinque gaudiis eiusdem virginis cum versiculo et collecta et insuper dum sacerdos generali oraverit pro omnibus benefactoribus matricis ecclesie Lincol Et sciendum est quod non licet dicto Roberto neque aliter heredum suorum aliqua parte totius predicte terre separare vendere vel aliquo modo alienare seu dispergere quo predictum servitium elemosinarum minuatur vel deterioretur Et si predictus Robertus vel heredes sui aliquo tempore dictum servitium termino prenominato solvere non potuerint seu noluerint ex tunc licebit heredi et priori de Al qui pro tempore fuerit vel alteri eorum si contingat quod unus negligens fuerit et noluerit dictam terram cum suis pertinentiis recipere ab eodem Roberto vel heredibus suis aut assignatis et resaysire absque aliqua contradictione et alteri viro competenti et sufficienti tradere qui prenominatum servitium elemosinarum velit et possit persolvere Ranulphus vero prior tempore confectionis carte istius cyrograffate ad instantiam utriusque partis videlicet dantis et recipientis vinculo excommunicationis innodavit omnes istius servitii perturbatores frauditores et contradictores Et ego Iohannes et heredes mei warantizabimus predicto Roberto et heredibus suis totam predictam terram cum pertinentiis sicut prenominatum est et de omnibus contra omnes homines pro predicto servitio inperpetuum adquietabimus et defendemus In cuius rei testimonium huic scripto in modum cirographi confecto memoratorum Iohannis prioris et Roberti sigilla alternati sunt apposita Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter