utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620511

Charter
Charter Number: 05620511
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1200 - 1245
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[O]mnibus Cristi fidelibus Willelmus le Muer filius Roberti de Sumercotes salutem in domino Noveritis me tactis sacrosanctis iurasse quod si aliquando penes me vel heredes meos inventum fuerit cyrograffum de excambio facto inter conventum de Al ex una parte et me ex altera de Lefledecroft in territorio de Cok quod dedi in excambium predicto conventui pro Arnlevecroft et Argrimcroft in territorio de Sumercotes predicto conventui reddatur et nullius sit virtutis vel roboris inperpetuum quia eidem dicto conventui dedi predictum Arnlevecroft in puram et perpetuam elemosinam Obligavi etiam me et heredes meos sub eodem iuramento quod si aliquando motum fuerit placitum predicto conventui de predictis croftis ratione illius cirografi vel occasione dabimus dicto conventui nomine pene quadraginta marcas sterlingorum sine omni conditione vel cavillatione et ad hoc fideliter et sine dolo tenenda subiecii me et heredes meos iurisdictioni archidiaconi Lincol qui pro tempore fuerit ut plenam habeat potestatem nos et omnia nostra per censuram ecclesiasticam cohortendi quocumque modo voluerit ad supradicta omnia tenenda exclusa nobis regia prohibitione et omni alio remedio in omni foro Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter