utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620512

Charter
Charter Number: 05620512
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1225 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Nicholaa de sancta Maria confirmat nobis illam bovatam et toftum in Cok que habemus de dono Stephani filii Petri de Yreford [O]mnibus hoc scriptum visuris vel audituris Nicholaa sancta Maria salutem Noveritis me in libera viduitate mea concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al illam bovatam terre et toftum cum pertinentiis suis in Cok quam habent de dono Stephani filii Petri de Yreford tenenda et habenda predicto conventui libere quiete et pacifice reddendo annuatim mihi et heredibus meis quatuor solidos videlicet duos solidos ad festum sancti Martini in hyeme et duos solidos ad Pentecost pro omni servitio seculari et terrena exactione salvo forinseco servitio ad tantum tenementum pertinente Et ego Nicholaa et heredes mei defendemus dictam terram cum pertinentiis suis predicto conventui et adquietabimus contra omnes homines inperpetuum pro predicto servitio In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter