utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620516

Charter
Charter Number: 05620516
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1218
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus de Pormort dat Willelmo Malescro x acras terre ex orientali parte ville de Cok et decem acras ex occidentali parte [N]otum sit cunctis Cristi fidelibus quod ego Robertus de Pormort concessione uxoris mee Adeliz et heredum meorum concessi et dedi Willelmo Mallescro et heredibus suis in feudo et hereditate de dominio meo decem acras terre arabilis ex orientali parte ville de Cok et decem acras ex occidentali parte et unam mansuram in meo Northcroft pro servitio suo et homagio suo et pecunia quam ab eo accepi duodecim denarios reddendo per annum pro omnibus servitiis et consuetudinibus mihi vel heredibus meis scilicet sex denarios ad festum sancti Botulphi et vj ad festum sancti Martini Hoc totum warantizabimus ego et heredes mei contra omnes homines illi et heredibus suis Testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter