utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620517

Charter
Charter Number: 05620517
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1150 - 1166
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hec est conditio facta inter sanctimoniales de Al et inter sanctimoniales de Lekeburn in presentia R Dei gratia episcopi Linc de molendino de Ludena quod situm est in territorio de Cok [R] Dei gratia episcopus Lincol universis sancte ecclesie filiis salutem Noscat universitas vestra sub presentia et testimonio nostro subscriptam pactionem inter sanctimoniales de Al et inter sanctimoniales de Lekeburn factam esse et ex utraque parte in manu nostra confirmatam videlicet quod sanctimoniales de Al habebunt et tenebunt inperpetuum a sanctimonialibus de Lekeburn molendinum de Luthena quod situm est in territorio de Cok quod Robertus filius Gilleberti consilio et concessione Matilde uxoris sue et heredum suorum eis dimisit in feudi firmam tali conditione quod post discessum predicte Matilde sive ex hac vita discesserit sive habitum religionis assumpserit prefate sanctimoniales de Alvingh annuatim reddent sanctimonialibus de Lekeburn inperpetuum viginti solidos pro prefato molendino dimidium ad festum sancti Andree et dimidium ad festum sancti Botulphi Sciendum etiam quod conventus de Lekeburn warantizabit conventui de Al predictum molendinum ex quo secundum predictam pactionem eiusdem molendini census ad illius potestatem redigetur Est etiam inter easdem domos per me sub anathemate confirmatum quod neutra domus aliquo modo adquiret adversus aliam unde hac pactione aliquod detrimentum pati possit Testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter