utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620518

Charter
Charter Number: 05620518
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1202 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Constancia quondam uxor Rogeri de Ayst[er]by dat nobis unum toftum et unam bovatam terre [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Constantia que fuit uxor quondam Rogeri de Eisterby salutem Noveritis me in propria potestate et libera viduitate mea de consensu et voluntate Iohannis filii mei dedisse concessisse et hac mea presenti carta confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione de libero maritagio meo unum toftum et unam bovatam terre arabilis cum suis pertinentiis infra villam de Cok et extra illam scilicet bovatam cum tofto que Gunni faber quondam tenuit in territorio prefate ville de Cok Hanc autem elemosinam prefate terre cum suis pertinentiis ego et heredes mei warantizabimus prefato conventui et adquietabimus de omnibus terrenis exactionibus versus omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter