utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620524

Charter Number: 05620524
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1202 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Iohannes confirmat nobis unam bovatam terre cum prato in territorio de Cok quam Mauricius quondam tenuit [S]ciant presentes et futuri quod ego Iohannes filius Rogeri de Eysterby concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam unam bovatam terre cum prato et omnibus aliis pertinentiis suis in territorio de Cok quam Mauricius quondam tenuit excepto tofto sicut carta domine Constancie matris mee eis testatur Ego vero predictus Iohannes et heredes mei warantizabimus et adquietabimus predictam bovatam terre cum prato et aliis pertinentiis excepto tamen tofto predicto conventui contra omnes homines et omnes calumpnias de omnibus rebus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter