utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620526

Charter
Charter Number: 05620526
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Confirmation
Date: 1148 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus filius Hugonis de Scitebrok concedit et confirmat et dat nobis licentiam ut faciamus et mundemus fossatum nostram ex north parte de Gottecroft [S]ciant presentes et futuri quod ego Robertus filius Hugonis de Scitebroke concessi et presenti carta mea confirmavi pro me et heredibus meis licentiam dedi priori et conventui de Al ut faciant et mundent fossatum suum ex nort parte de Gottecroft quandocumque voluerint sicut eis melius viderint expedire scilicet a tofto Baldwini quamdiu Gottecroft durat versus orientem et ut ponant super terram meam versus aquilonem quicquid in eodem fossato ceperint eicientes quam longe eis placuerit ita ut non capiant de terra mea ad dampnum meum scilicet idem fossatum rationabiliter et recta linea procedat et quicquid in eo quod de dicto fossato versus terram meam eicervit creverit mihi et heredibus meis remanebit Ego vero dictus Robertus vel heredes mei dictum fossatum nunquam de cetero aliquo labore deteriorabimus Hanc autem concessionem et confirmationem ego dictus Robertus et heredes mei dictis priori et conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de rebus omnibus adquietabimus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter