utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620528

Charter
Charter Number: 05620528
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus le Bec dat et confirmat nobis totam terram quam Gotte Wag aliquando tenuit in territorio de Cok de feodo meo [U]niversis sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris Henricus Bec salutem Sciatis me assensu sponse mee Hauise et heredum meorum dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam totam terram quam Gotte Wag aliquando tenuit in territorio de Cok de feodo meo infra croftum et extra cum pratis et pasturis et fossatis et cum omnibus pertinentiis suis et aisiamentis cum libero introitu et exitu liberam et quietam ab omni seculari servitio et consuetudine et exactione de qua scilicet terra predictus conventus mihi quatuor solidos pro omni servitio predicte terre pertinente annuatim solebat reddere Hanc autem donationem et confirmationem feci predicto conventui in puram et liberam et perpetuam elemosinam pro animabus patris mei et matris mee et pro salute anime mee et uxoris mee et omnium heredum meorum Et ego et heredes mei warantizabimus predicto conventui predictam terram cum omnibus pertinentiis suis et adquietabimus de omnibus rebus et defendemus adversus regem et dominos et omnes homines inperpetuum sicut puram et perpetuam elemosinam nostram Et ut hec mea donatio et confirmatio rata sit et stabilis presentem meam cartam sigillo meo corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter