utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620535

Charter
Charter Number: 05620535
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Gift, Confirmation
Date: 1225 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Nos prior et conventus concedimus Yedrico de Grimolby unum toftum in villa de Al [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris prior et conventus de Al salutem Noverit universitas vestra nos concessimus et hac presenti carta nostra confirmamus Yedrico de Grimolby et heredibus suis pro humagio et servitio suo illum toftum in villa de Al quem Andreas filius Cost nobis in puram elemosinam dedit et carta sua confirmavit qui iacet in proximo iuxta toftum qui vocatur Gildetof in parte aquilonali tenendum et habendum de nobis bene et in pace libere et quiete reddendo nobis annuatim sex denarios ad duos terminos scilicet ad Pascha tres denarios et ad festum sancti Michaelis tres denarios pro omnibus servitiis que ad nos pertinent Et nos warantizabimus prefato Yedrico et heredibus suis predictum toftum cum pertinentiis quamdiu prefatus Andreas et heredes eius nobis warantizabunt Et in huius rei securitatem presentem cartam sigillo nostro corroboravimus Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter