utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620540

Charter 05620540
Charter Number: 05620540
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1264 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Noverint universi presentes et futuri quod cum iam dudum orta esset contentio per breve de nova disseyna in curia domini regis inter Iohannem filium Gileberti de Cokerintuna ex parte una et priorem et conventum de Alvingham ex parte altera super communa pasture in duabus placeis in territorio de Coningesholm videlicet in Nunneth et Yeresdayle quam idem Iohannes ratione liberi tenementi sui quod in predicta villa de Coningesholm optinet versus predictos priorem et conventum exigebat necnon et super quadam via quam idem Iohannes clamabat habere per medium dicte placee de Yeresdayle ad libitum suum tempore caritionis feni ad fenum suum de prato de Coningesholm versus Cokeringtun cariandum Contentio ipsa in hunc modum conquevit videlicet predictus Iohannes concessit remisit et omnino de se et heredibus suis et assignatis suis quibuscumque in perpetuum quietum clamavit dictis priori et conventui et eorum successoribus quicquid iuris vel clamii habent vel aliquo iure casu aut modo habere potuit tanquam predicta communa pasture in predictis placeis de Nunneth et Yeresdayle quam in predicta via per medium placee predicte de Yeresdale cum suis pertinentiis ita scilicet quod predicti prior et conventus de Alvingham et eorum successores habeant et teneant predictas placeas de Nunneth et Yeresdale cum omnibus suis fossatis et pertinentiis in suo perpetuo separabili libere pure quiete et absolute absque omni contradictione reclamatione seu ipse diminutio ipsius Iohannis vel heredum aut assignatorum suorum quorumcumque vel etiam alicuius seu aliquorum nomine in perpetuum Pro hac autem concessione remissione et quietam clamatione concesserunt predicti prior et conventus pro se et successoribus suis et presenti scripto se obligaverunt ad faciendum et inveniendum predicto Iohanni et heredibus suis singulis annis in posterum quemdam pontem securum et sufficientem ultra fossatum vocatur Emmedik ad capud orientale de Yeresdayle inter divisas de Yeresdayle et pratade Coningesholm una cum calceto sufficiente a predicto ponte usque ad viam que ducit de Coningesholm versus Umbainbrigg tempore cariationis feni tantummodo scilicet a principio fenationis usque ad festum sancti Martini in yeme si necesse fuerit post cariationem Vero feni ipsius Iohannis vel heredum suorum aut assignatorum suorum quam tamen maliciose non tardabunt licebit predictis priori et conventui et eorum successoribus pontem predictum vel eius partem prout eis placuerit irrequisito ipsius Iohannis vel heredum suorum aut assignatorum suorum consensu levare et quo voluerint apportare Quod scilicet predicti prior et conventus vel eorum successores dictum pontem et calcetum facere aut parare distulerint tempore predicto vel paratum non sustinuerint licebit dicto Iohanni et heredibus suis seu assignatis suis quoddam brekcum ultra Yeresdayledike facere videlicet ubi antecessores dicti Iohannis transire consueverunt et sic cum carris suis ad fenum suum de predictis pratis de Coningesholm cariandum absque inpedimento transire et ad placitum suum quo voluerint cariare absque omni contradictione dictorum prioris et conventus et successorum non obstantibus predictis quieta clamatione concessione ac remissione vie prenominate In cuius rei testimonium huic scripto cyrograffata utraque pars alternatim sigilla sua apposuerunt Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter